Sir 42

1Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi, et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum: ne pro his omnibus confundaris, et ne accipias personam ut delinquas. 2De lege Altissimi, et testamento, et de iudicio iustificare impium, 3de verbo sociorum et viatorum, et de datione hereditatis amicorum, 4de aequalitate staterae et ponderum, de acquisitione multorum et paucorum, 5de corruptione emptionis, et negotiatorum, et de multa disciplina filiorum, et servo pessimo latus sanguinare. 6Super mulierem nequam bonum est signum. 7Ubi manus multae sunt, claude, et quodcumque trades, numera, et appende: datum vero, et acceptum omne describe. 8De disciplina insensati et fatui, et de senioribus, qui iudicantur ab adolescentibus: et eris eruditus in omnibus, et probabilis in conspectu omnium virorum. 9Filia patris abscondita est vigilia, et solicitudo eius aufert somnum, ne forte in adolescentia sua adultera efficiatur, et cum viro commorata odibilis fiat: 10nequando polluatur in virginitate sua, et in paternis suis gravida inveniatur: ne forte cum viro commorata transgrediatur, aut certe sterilis efficiatur. 11Super filiam luxuriosam confirma custodiam: ne quando faciat te in opprobrium venire inimicis, a detractione in civitate, et obiectione plebis, et confundat te in multitudine populi. 12Omni homini noli intendere in specie: et in medio mulierum noli commorari: 13de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri. 14Melior est enim iniquitas viri, quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium. 15Memor ero igitur operum Domini, et quae vidi annunciabo. In sermonibus Domini opera eius. 16Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus eius. 17Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quae confirmavit Dominus omnipotens stabilire in gloria sua? 18Abyssum, et cor hominum investigavit: et in astutia eorum excogitavit. 19Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum aevi, annuncians quae praeterierunt, et quae superventura sunt, revelans vestigia occultorum. 20Non praeterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo. 21Magnalia sapientiae suae decoravit: qui est ante saeculum et usque in saeculum, neque adiectum est, 22neque minuitur, et non eget alicuius consilio. 23Quam desiderabilia omnia opera eius, et tamquam scintilla, quae est considerare! 24Omnia haec vivunt, et manent in saeculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei. 25Omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deesse. 26Uniuscuiusque confirmavit bona. Et quis satiabitur videns gloriam eius?
Copyright information for VulgS